HISTORIA EVANGELICA

CAPUT CLXXXVII: De cursu Joannis et Petri

#Joan. XX

Cucurrit autem Maria Magdalene, et venit ad Petrum, et Joannem, et ait: Tulerunt Dominum meum de monumento, et nescio ubi posuerunt eum. Hoc agebat in ea vis amoris, vel consternatio mentis, ut non inventum, non crederet nisi sublatum. Cucurrerunt ergo illi duo ad monumentum, et non invento corpore, cumque vidissent sudarium capitis, et linteamina posita seorsum, et crediderunt verum esse, quod mulier dixerat, et redierunt ad semetipsos, id est ad hospitia sua.